Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.51
Unproofread scanNot analysed yet
XXI. Sequitur Mattheus et dicit: et cum uemsset Iesus in domum Petri, uidit socrum eius iacentem et febricitantem. et tetigit manum eius, et dimisit eam febris, et surrexit et ministrabat eis. hoc quando factum sit, id est post quid uel ante quid, non expressit Mattheus. non enim post quod narratur, post hoc etiam factum necesse est intellegatur. nimirum tamen iste hoc recoluisse intellegitur quod prius omiserat. nam id Marcus narrat, antequam illud de leproso mundato commemoret, quod post sermonem in monte habitum, de quo ipse tacuit, uidetur interposuisse. itaque et Lucas post hoc factum narrat de socru Petri, post quod et Marcus, ante sermonem etiam ipse, quem prolixum interposuit, qui potest idem uideri quem dicit habitum in monte Mattheus. quid autem interest, quis quo loco ponat siue quod ex ordine inserit siue quod omissum recolit siue quod postea factum ante praeoccupat, dum tamen non aduersentur eadem uel alia narranti nec sibi nec alteri? quia enim nullius in potestate est, quamuis optime fideliterque res cognitas quo quisque ordine recordetur —quid enim prius posteriusue homini ueniat in mentem, non est ut uolumus, sed ut datur —,satis probabile est quod unusquisque euangelistarum eo se ordine credidit debuisse narrare, quo uoluisset deus ea ipsa quae narrabat eius recordationi suggerere in eis dumtaxat rebus, quarum ordo, siue ille siue ille sit, nihil minuit auctoritati ueritatique euangelicae.