Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.53
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Sequitur ergo Mattheus dicens: uespere autem facto optulerunt ei multos demonia habentes et eiciebat spiritus uerbo et omnes male habentes curauit, ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem: ipse infirmitates nostras accepit et aegrotationes portauit. hoc ad eiusdem diei tempus pertinere satis indicat, cum coniungit uespere autem facto. sic et Marcus, cum de ipsa socru Petri sanata dixisset et ministrabat eis, hoc idem subiecit: uespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes et demonia habentes, et erat omnis ciuitas congregata ad ianuam. et curauit multos qui uexabantur uariis languoribus et demonia multa eiciebat et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum et diluculo ualde surgens egressus abiit in desertum locum. uidetur hic ordinem tenuisse Marcus, ut post illud quod dictum est uespere autem facto deinde diceret et diluculo ualde surgens. quamuis nec illud necesse sit, ubi dicitur 'uespere facto', eiusdem diei uesperum accipere, nec ubi dicitur 'diluculo', eiusdem noctis diluculum, tamen utcumque uideri potest hic rerum gestarum ordo seruatus propter digestum ordinem temporum. Lucas quoque, cum de socru Petri narrasset, non ait ipse 'uespere autem facto', sed tamen quod idem significaret adiunxit dicens: cum sol autem occidisset, omnes qui habebant infirmos uariis languoribus ducebant illos ad eum: at ille singulis manum inponens curabat eos. exiebant etiam demonia a multis clamantia et dicentia: quia tu es filius dei. et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum. facta autem die egressus ibat in desertum locum. et hic uidemus eundem prorsus ordinem temporum custoditum, quem conperimus aput Marcum. Mattheus autem, qui uidetur non ordine, quo gestum est, sed quo praetermissum recolit, hoc de socru Petri commemorasse, posteaquam narrauit, quid ipso die facto etiam uespere gestum sit, iam non subiungit diluculum, sed ita narrat: uidens autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum. iam hoc aliud est, non illud quod Marcus et Lucas contexunt, qui post uesperum diluculum ponunt. quod ergo hic dictum est uidens autem Iesus turbas multas circum se iussit ire trans fretum, aliud eum recordatum interposuisse debemus accipere, quod die quodam, cum uidisset Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.