Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.57
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc ergo sequitur Mattheus adhuc temporum ordinem seruans adque ita narrationem contexit: et ascendens in nauiculam transfretauit et uenit in ciuitatem suam. et ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto, et cetera usque ad illud quod ait: uidentes autem turbae timuerunt et glorificauerunt deum qui dedit potestatem talem hominibus. de hoc paralytico dixerunt etiam Marcus et Lucas. quod ergo Mattheus dicit dominum dixisse: confide, fili, dimittuntur tibi peccata tua, Lucas autem non dixit fili, sed homo, ad sententiam domini expressius insinuandam ualet, quia homini dimittebantur peccata, qui hoc ipso quod homo erat non posset dicere 'non peccaui', simul etiam ut ille qui homini dimittebat intellegeretur deus. Marcus uero hoc dixit, quod et Mattheus, sed non dixit confide. potuit quidem et ita dici 'confide, homo, dimittuntur tibi peccata, fili ? ,aut (confide, fili, dimittuntur tibi peccata, homo', aut quolibet uerborum ordine congruenti.