Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.62
Unproofread scanNot analysed yet
Item quod dicit Mattheus: tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus frequenter? Marcus similiter intulit dicens: et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes, et ueniunt et dicunt illi: cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant? nisi quod iste putari potest addidisse Pharisaeos, quod simul cum discipulis Iohannis hoc dixerint, cum Mattheus tantum discipulos Iohannis hoc dixisse perhibeat. sed uerba ipsa, quae illos dixisse aput Marcum legitur, magis indicant alios hoc dixisse de aliis, id est conuiuas qui aderant uenisse ad Iesum, quia ieiunabant discipuli Iohannis et Pharisaei, et hoc ei de illis dixisse, ut quod ait ueniunt non de ipsis dixerit, de quibus interposuerat: et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes, sed cum isti essent ieiunantes, ueniunt illi quos hoc mouit et dicunt illi: cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant, tui autem non ieiunant? quod Lucas euidentius expressit ita hoc idem intimans, cum dixisset, quid eis responderit dominus de uocatione peccatorum tamquam aegrotorum: at illi, inquit, dixerunt ad eum: quare discipuli Iohannis ieiunant frequenter et obsecrationes faciunt, similiter et Pharisaeorum, tui autem edunt et bibunt? ergo et hic sicut Marcus alios de aliis hoc dixisse narrauit. unde ergo Mattheus: tunc accesserunt ad eum discipuli Iohannis dicentes: quare nos et Pharisaei ieiunamus? nisi quia et ipsi aderant et omnes certatim, ut quisque poterat, hoc obiecerunt, quorum sententia diuerso loquendi modo, sed tamen a ueritate non alieno, a tribus euangelistis insinuata est. -