Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.65
Unproofread scanNot analysed yet
In hac ergo narratione, quam nunc considerandam suscepimus, de illa quidem quae fluxum sanguinis patiebatur omnes isti tres euangelistae sine ulla quaestione concordant. neque enim interest ad rei ueritatem, quod ab alio aliquid tacitum ab alio dicitur, nec quod Marcus dicit: quis tetigit uestimenta mea? et Lucas: quis me tetigit? alter enim dixit usitate, alter proprie, eandem tamen uterque sententiam. nam usitatius dicimus 'conscindis me quam 'conscindis uestimenta mea', cum tamen in aperto sit, quid uelimus intellegi.