Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.76
Unproofread scanNot analysed yet
Ita dominum omnia dixisse nullo modo dubitandum est, partim proprie, partim figurate, sed euangelistas alia illum, alia istum inseruisse scriptis suis, quaedam uero eadem uel duos uel tres eorum quoslibet uel omnes quattuor posuisse, nec sic tamen omnia esse conscripta quae ab illo seu dicta seu facta sunt. quisquis autem putat non potuisse dominum in uno sermone quaedam figurate, quaedam proprie ponere eloquia, cetera eius inspiciat; uidebit, quam hoc temere adque inerudite arbitretur. potest enim iste —ut unum aliquid dicam quod animo interim occurrit —,quoniam monet, ut non sciat sinistra quod facit dextra, et ipsas elemosynas et quidquid illic aliud praecipit figurate accipiendum putare.