Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.82
Unproofread scanNot analysed yet
XXXV. Sequitur ergo Mattbeus ita narrans: et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum. et ecce homo manum habens aridam, et cetera usque ad illud ubi ait: et restituta est sanitati sicut altera. de isto sanato, qui manum habebat aridam, etiam Marcus et Lucas non tacent. posset autem putari eo die factum et de spicis et de isto sanato, quoniam sabbatum et hic commemoratur, nisi Lucas aperuisset alio sabbato factum fuisse de sanitate aridae manus. proinde quod ait Mattheus: et cum inde transisset, uenit in synagogam eorum, non quidem uenit nisi cum inde transisset, sed post quot dies in synagogam eorum uenerit, posteaquam a segete illa transiit, an recta continuoque illuc ierit, non expressum est. ac per hoc locus datur narrationi Lucae, qui dicit alio sabbato huius manum sanatam. sed potest mouere, quomodo Mattheus dixerit, quod ipsi interrogauerant dominum, si licet sabbato curare, uolentes inuenire accusandi occasionem, ipse uero illis de oue proposuerit similitudinem dicens: quis erit ex uobis homo qui habeat ouem unam, et si ceciderit haec sabbatis in foueam, nonne tenebit et leuabit eam? quanto melior est homo oue? itaque licet sabbatis bene facere, cum Marcus et Lucas illos potius a domino interrogatos esse perhibeant: licet sabbato bene facere an male? animam saluam facere an perdere? itaque intellegendum est quod illi prius interrogauerint dominum, si licet sabbato curare, deinde quod intellegens cogitationes eorum aditum accusandi quaerentium constituerit in medio illum quem fuerat sanaturus et interrogauerit quae Marcus et Lucas eum interrogasse commemorant, ac tunc illis tacentibus proposuisse similitudinem de oue et conclusisse, quod liceat sabbato bene facere,. postremo circumspectis eis cum ira, sicut Marcus dicit, contristatum super caecitate cordis eorum dixisse homini: extende manum tuam. Sequitur Mattheus ita contexens narrationem suam: euntes autem Pharisaei consilium faciebant aduersus eum, quomodo eum perderent.