Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.87
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur ergo Mattheus et dicit: adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei, et cetera usque ad illud ubi ait: quicumque enim fecerit uoluntatem patris mei qui in caelis est, ipse meus et frater et soror et mater est. hoc sine dubio consequenter gestum intellegere debemus. praemisit enim, cum ad hoc narrandum transiret, adhuc eo loquente ad turbas. quid est autem adhuc nisi illud quod loquebatur? non enim dixit 'et eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres). sed adhuc eo loquente cum dicit, cogit intellegi 'haec loquente quae superius indicabat. nam et Marcus post illud quod de blasphemia spiritus sancti quid dominus dixerit rettulit: et ueniunt, inquit, mater eius et fratres praetermissis quibusdam, quae in eodem textu sermonis domini et Mattheus prolixius Marco et Lucas prolixius Mattheo posuerunt. Lucas autem non huius rei gestae ordinem tenuit, sed praeoccupauit hoc et recordatum ante narrauit. denique hoc sic interposuit, ut solutum appareat a nexu et superiorum et posteriorum. post commemoratas enim quasdam parabolas domini ita hoc de matre et fratribus eius recordatum interposuit: uenerunt autem ad illum, inquit, et mater eius et fratres eius et non poterant adire ad eum prae turba —non expressit, quando ad eum uenerint —,rursus cum et hinc transit, ita loquitur: factum est autem, inquit, in una dierum et ipse ascendit in nauiculam et discipuli eius. et hic utique cum dicit: factum est in una dierum, satis indicat non necesse esse, ut haec dies intellegatur, in qua hoc gestum est, uel illa, quae continuo sequitur. nihil itaque habet repugnantiae cum ceteris duobus quod Mattheus de matre et fratribus domini narrat, neque in uerbis domini, neque in ipso ordine rerum gestarum.