Latin
Book 2
Augustine, De Consensu Evangelistarum 2.93
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur ergo Mattheus, cum dixisset nuntiatum esse Christo, quod Iohannes occisus est, et ita narrationem contexit: quod cum audisset, inquit, Iesus, secessit inde in nauicula in locum desertum seorsum. et cum audissent turbae, secutae sunt eum pedestres de ciuitatibus. et exiens uidit turbam multam et misertus est eius et curauit languidos eorum. hoc continuo post Iohannis passionem factum esse commemorat. unde post haec facta sunt illa quae primo narrata sunt, quibus motus Herodes dixit: Iohannem ego decollaui. illa enim posteriora debent intellegi, quae ad Herodem pertulit fama, ut moueretur et haesitaret, quisnam iste esse posset, de quo audiret talia, cum Iohannem ipse occidisset. Marcus autem, posteaquam passionem Iohannis narrauit, commemorat discipulos missos redisse ad legum et renuntiasse illi omnia quae egerant et docuerant et dominum eis —quod ipse solus commemorat —dixisse, ut requiescerent pusillum in deserto, et ascendisse cum eis in nauem et isse, et turbas hoc uidentes praeuenisse eos illuc, quarum misertum dominum docuisse multa, et hora iam progrediente factum esse, ut de quinque panibus et duobus piscibus omnes qui aderant pascerentur. quod miraculum omnes quattuor euangelistae commemorauerunt. Lucas etiam, qui iam longe supra de Iohannis passione narrauerat, ex occasione qua diximus nunc, posteaquam commemorauit illam Herodis haesitationem de domino quisnam esset, hoc continuo subiungit quod Marcus, id est redisse ad illum apostolos et narrasse illi quaecumque illi fecerant et adsumtis eis recessisse in locum desertum, adque eo secutas turbas et locutum esse de regno dei et eos qui cura indigebant sanasse. adque inde etiam ipse die declinante commemorat miraculum de quinque panibus factum.