Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.13
Unproofread scanNot analysed yet
Tres igitur isti eandem rem ita narrauerunt, sicut etiam unus homo ter posset cum aliquanta uarietate, nulla tamen aduersitate. Lucas autem, quantum ab eis progressus, id est auulsus fuerit, ut oraret, manifestius aperuit dicens: quantum iactus est lapidis. porro autem Marcus primo ex uerbis suis idem narrauit rogasse dominum: ut, si fieri posset. transiret ab eo illa hora, id est passionis, quam calicis nomine mox significauit. deinde uerba ipsa domini sic enuntiauit: abba pater, omnia tibi possibilia sunt, transfer calicem hunc a me. quibus uerbis si adiungas quod illi duo dixerunt et quod ipse etiam Marcus ex persona sua pariter supra posuit, ita sententia manifestatur: pater, si fieri potest, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer calicem istum a me, ne quis eum putaret patris minuisse 'potestatem, cum ait: si fieri potest; non enim dixit (si facere potes', sed: si fieri potest; fieri autem potest quod ille uoluerit. sic itaque dictum est si fieri potest, ac si diceretur si uis. manifestauit enim Marcus, quo intellectu accipiendum sit si fieri potest, quando ait: omnia tibi possibilia sunt. et quod commemorauerunt eum dixisse: uerum non quod ego uolo, sed quod tu —quod tantundem ualet, quantum si et ita dicatur: uerum tamen non mea uoluntas, sed tua fiat —satis ostendit non ex possibilitate, sed ex uoluntate patris dictum esse si fieri potest, praesertim quia Lucas et hoc ipsum planius intimauit; non enim ait: si fiori potest, sed: si uis. cui apertiori sententiae apertius iungitur quod Marcus posuit, ut ita dicatur: si uis, omnia enim tibi possibilia sunt, transfer a me calicem istum.