Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.15
Unproofread scanNot analysed yet
V. Adhuc ergo ipso loquente, sicut dicit Mattheus et Marcus, ecce ludas unus de duodecim uenit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi. qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens: quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. et confestim accedens ad legum dixit: haue, rabbi, et osculatus est eum. dixitque illi primo quod ait Lucas: Iuda, osculo filium hominis tradis? deinde quod Mattheus: ad quod uenisti. amice? deinde dixit quod Iohannes commemorat: quid quaeritis? responderunt ei: Iesum Nazorenum. dicit eis Iesus: ego sum. stabat autem et Iudas. qui tradebat eum, cum ipsis. ut ergo dixit eis: ego sum. abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. iterum ,ergo eos interrogauit: quem quaeritis? illi autem dixerunt: legum Nazoreum. respondit Iesus: dixi uobis, quia ego sum. si ergo me quaeritis, sinite hos abire. ut impleretur sermo, quem dixit: quia quos dedisti mihi, non perdidi ex ipsis quemquam.