Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.17
Unproofread scanNot analysed yet
Nec moueat, quasi contrarium sit quod Lucas dixit interrogantibus discipulis, si percuterent in gladio, dominum respondisse: sinite usque huc, quasi post illam percussionem ita dictum fuerit, ut placuerit ei usque huc factum, sed amplius fieri noluerit, cum in uerbis, quae Mattheus posuit, intellegatur potius totum factum, quo usus est Petrus gladio, domino displicuisse. illud enim uerius est, quod cum eum interrogassent dicentes: domine, si percutimus in gladio? tunc respondit: sinite usque huc, id est non uos moueat quod futurum est; permittendi sunt huc usque progredi. id est ut me adprehendant et impleantur quae de me scripta sunt. sed inter moras uerborum interrogantium dominum et illius respondentis Petrus defensionis auiditate et maiore pro domino commotione percussit; sed non potuerunt etiam simul dici quae simul fieri potuerunt. non enim diceret respondens autem Iesus, nisi illorum interrogationi responderet, non facto Petri. nam de facto Petri quid iudicauerit, Mattheus solus dicit. ubi etiam non dixit Mattheus 'respondit Iesus Petro: conuerte gladium tuum', sed dixit: tunc ait illi Iesus: conuerte gladium tuum, quod post factum apparet dixisse dominum. illud uero quod Lucas posuit: respondens autem Iesus ait: sinite usque huc, illis qui interrogauerant responsum esse accipiendum est; sed quia, ut diximus, inter uerba interrogantium et respondentis domini facta est uno ictu percussio, hoc ordine iudicauit esse narrandum, ut etiam inter uerba interrogationis et responsionis eam insereret. non est ergo contrarium hoc ei quod dixit Mattheus: omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, id est qui usi fuerint gladio. uideri autem posset contrarium, si dominus ex illa responsione saltem usque ad unum nec ipsum letale uulnus usum tamen gladii spontaneum adprobasse demonstraretur. quamquam etiam Petro dictum totum congruenter intellegi possit, ut sic conectatur et quod Lucas et quod Mattheus rettulit, quemadmodum supra commemoraui: sinite usque huc et conuerte gladium in locum suum. omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt, et cetera. quomodo autem sit intellegendum sinite usque huc, iam exposti, et si aliter melius potest, ita sit, dum tamen euangelistarum ueritas constet.