# De Consensu Evangelistarum 3.2

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.2

Hinc igitur incipiamus secundum Mattheum: 2®cenantibus eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait: accipite et comedite, hoc est corpus meum. hoc et Marcus Lucasque commemorant. quod enim Lucas de calice bis commemorauit, prius, antequam panem daret, deinde, posteaquam panem dedit, illud quod superius dixit praeoccupauit, ut solet, illud uero quod ordine suo posuit non commemorauerat superius; utrumque autem coniunctum hanc sententiam facit, quae et illorum est. Iohannes autem de corpore et sanguine domini hoc loco nihil dixit, sed plane alibi multo uberius hinc dominum locutum esse testatur. nunc uero cum dominum a cena surrexisse et pedes discipulorum lauisse commemorasset reddita etiam ratione, cur eis hoc fecerit, in qua dominus adhuc clause significauerat per testimonium scripturae ab eo se tradi qui manducaret eius panem, uenit ad hunc locum, quem tres ceteri pariter insinuant: cum haec dixisset, inquit, Iesus, turbatus est spiritu et protestatus est et dixit: amen, amen dico uobis, quia unus ex uobis tradet me. aspiciebant ergo, sicut idem ipse Iohannes subnectit, ad inuicem discipuli haesitantes, de quo diceret. et contristati, sicut Mattheus et Marcus dicunt. coeperunt ei singillatim dicere: numquid ego? at ipse respondens ait, sicut Mattheus sequitur, qui intingit mecum manum in parapside, hic me tradet. et sequitur idem Mattheus ita subnectens: filius quidem hominis uadit, sicut scriptum est de illo: uae autem homini illi, per quem filius hominis tradetur! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. in his et Marcus hoc etiam ordine consonat. deinde Mattheus subiungit: respondens autem ludas, qui tradidit eum, dixit: numquid ego sum, rabbi? ait illi: tu dixisti. etiam hic non expressum est, utrum ipse esset. potest enim adhuc intellegi tamquam 'non ego dixi', potuit etiam hoc sic dici a Iuda et a domino responderi, ut non omnes aduerterent.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
