# De Consensu Evangelistarum 3.20

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.20

sicut Mattheus dicit, quaerebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent, et non inuenerunt, cum multi falsi testes accessissent. conuenientia enim testimonia non erant, sicut Marcus dicit, cum eundem locum commemoraret. nouissime autem uenerunt duo falsi testes. sicut dicit Mattheus, et dixerunt: hic dixit: possum destruere templum dei et post triduum aedificare illud. alios etiam Marcus commemorat dixisse: nos audiuimus eum dicentem: ego dissoluam templum hoc manu factum et per triduum aliud non manu factum aedificabo. et ideo non erat conueniens testimonium illorum, sicut idem Marcus ibidem dicit. et surgens princeps sacerdotum ait illi: nihil respondes ad ea quae isti aduersum te testificantur? Iesus autem tacebat. et princeps sacerdotum ait illi: adiuro. te per deum uiuum, ut dicas nobis, si tu es Christus filius dei. dicit illi Iesus: tu dixisti. haec Mattheus. Marcus autem eadem aliis uerbis dicit, nisi quod tacet, quod eum adiurauerit princeps sacerdotum. sed tantum ualere ostendit quod ei dicit Iesus: tu dixisti, quantulum si diceret: ego sum. sequitur enim, ut ait idem Marcus: Iesus autem dixit illi: ego sum. et uidebitis filium hominis a dextris sedentem uirtutis et uenientem cum nubibus caeli. hoc dicit etiam Mattheus, sed non dicit respondisse Iesum 'ego sum'. tunc princeps sacerdotum scidit uestimenta sua dicens: blasphemauit: quid adhuc indigemus testibus? quod Mattheus commemorat et sequitur: ecce nunc audistis blasphemiam. quid uobis uidetur? at illi respondentes dixerunt: reus est mortis. hoc etiam testatur et Marcus. et sequitur Mattheus: tunc expuerunt in faciem eius, et colafis eum ceciderunt. alii autem palmas in faciem ei dederunt dicentes: prophetiza nobis, Christe, quis est qui te percussit? hoc dicit et Marcus; commemorat etiam quod ei faciem uelauerunt. de his Lucas quoque testatur.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
