# De Consensu Evangelistarum 3.30

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.30

Quid ergo intellegendum est, nisi hoc actum esse secretiore consilio prouidentiae dei, qua mentes euangelistarum sunt gubernatae? potuit enim fieri, ut animo Matthei euangelium conscribentis pro Zacharia Hieremias occurreret, ut fieri solet, quod tamen sine ulla dubitatione emendaret saltem ab aliis admonitus, qui ipso adhuc in carne uiuente hoc legere potuerunt, nisi cogitaret recordationi suae, quae sancto spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita dominus hoc scribi constituit. cur autem ita constituerit dominus, prima illa causa utilissima debet facillime cogitari etiam sic esse insinuatum ita omnes sanctos prophetas uno spiritu locutos mirabili inter se consensione constare, ut hoc multo amplius sit. quam si omnium omnia prophetarum uno unius hominis ore dicerentur, et ideo indubi. tanter accipi debere quaecumque per eos sanctus spiritus dixit et singula esse omnium et omnia singulorum. cum igitur et quae dicta sunt per Hieremiam tam sint Zachariae quam Hieremiae et quae dicta sunt per Zachariam tam sint Hieremiae quam Zachariae, quid opus erat, ut emendaret Mattheus, cum aliud pro alio sibi nomen occurrens a se scriptum relegisset ac non potius sequens auctoritatem spiritus sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei dominus, ad informandos nos tantam uerborum suorum inter prophetas esse concordiam, ut non absurde, immo congruentissime etiam Hieremiae deputaremus quod per Zachariam dictum repperiremus? si enim hodie quisquam uolens alicuius uerba indicare dicat nomen alterius, a quo dicta sint, qui tamen sit amicissimus et familiaritate coniunctissimus illius, cuius uerba dicere uoluit, et continuo recordatus alium pro alio se dixisse ita se colligat adque corrigat, ut tamen dicat 'bene dixi, quid aliud intuens nisi tantam inter ambos esse concordiam, inter illum scilicet cuius uerba dicere uoluit et alium cuius ei nomen pro illius nomine occurrit, ut tale sit hoc istum dixisse, quale si ille dixisset, quanto magis hoc de prophetis sanctis intellegendum et maxime commendandum fuit, ut omnium libros tamquam unius unum librum acciperemus, in quo nulla rerum discrepantia crederetur, sicut nulla inueniretur, et in quo maior esset constantia ueritatis, quam si omnia illa unus homo quamlibet doctissimus loqueretur? quod ergo hinc argumentum sumere conantur uel infideles uel inperiti homines quasi ad ostendendam dissonantiam sanctorum euangelistarum, hoc potius debent adsumere fideles et docti ad ostendendam unitatem sanctorum etiam prophetarum.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
