Latin
3.34.20 to 3.34.33
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.34.20-33
Unproofread scanNot analysed yet
rediens ergo Lucas ad ea quae aput praesidem gerebantur, unde digressus erat, ut narraret quod aput Herodem actum est, ita sequitur: 13 Pilatus autem conuocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe dixit ad illos: optulistis mihi hunc hominem quasi auertentem populum, et ecce coram uobis interrogans nullam causam inueni in homine isto ex his, in quibus eum accusastis. hinc intellegimus eum praetermisisse, quemadmodum a domino quaesierit, quid accusatoribus responderet. sed neque Herodes, inquit, nam remisi uos ad illum, et ecce nihil dignum morte actum estei. emendatum ergo illum dimittam. necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. exclamauit autem simul uniuersa turba dicens: tolle hunc et dimitte nobis Barabban, qui erat propter seditionem quandam factam in ciuitate et homicidium missus in carcerem. iterum autem Pilatus locutus est ad illos uolens dimittere Iesum. at illi succlamabant dicentes: crucifige, crucifige illum. ille autem tertio dixit ad illos: quid enim mali fecit iste? nullam causam mortis inuenio in eo, corripiam ergo illum et dimittam. at illi instabant uocibus magnis postulantes, ut crucifigeretur, et inualescebant uoces eorum. Mattheus huic conatui Pilati, quo saepius cum eis egit uolens, ut dimitteretur Iesus, paucissimis uerbis satis adtestatus est, ubi ait: uidens autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, quod non diceret, nisi multum ille nisus esset, quamuis tacuerit, quotiens hoc efficere temtauerit, ut erueret legum furori eorum. et Lucas itaque ita concludit, quod actum est aput praesidem: et Pilatus, inquit, adiudicauit fieri petitionem eorum. dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant, Iesum uero tradidit uoluntati eorum.