# De Consensu Evangelistarum 3.35.1-16

Augustine, De Consensu Evangelistarum, 3.35.1 to 3.35.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.35.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.35.1

Nunc eadem secundum Iohannem consideremus, id est quae per Pilatum facta sunt. et ipsi, inquit, non introierunt in praetorium, ut non contaminarentur, sed manducarent pascha. exiit ergo Pilatus ad eos foras et dixit: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt et dixerunt ei: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. hoc uidendum est, ne contra sit ei quod Lucas dicit certa in eum dicta esse crimina et dicit quae dicta sint: coeperunt autem, inquit, accusare illum dicentes: hunc inuenimus subuertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse. quod uero nunc secundum Iohannem commemoraui, uidentur. Iudaei noluisse dicere crimina, cum dixisset eis Pilatus: quam accusationem adfertis aduersus hominem hunc? responderunt enim: si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum, uidelicet ut eorum auctoritaten secutus, quid ei obiceretur, desineret quaerere, sed ob hoc tantum nocentem crederet, quod sibi ab eis tradi meruisset. ergo intellegere debemus et hoc dictum esse et illud quod Lucas commemorauit. multa enim dicta et multa responsa sunt, unde cuique eorum quantum uisum est decerpsit et in narratione sua posuit quod satis esse iudicauit. nam etiam ipse Iohannes dicit quaedam quae obiecta sunt, quae suis locis uidebimus. itaque sequitur: dixit ergo eis Pilatus: accipite eum uos et secundum legem uestram iudicate eum. dixerunt ergo ei Iudaei: nobis non licet interficere quemquam, ut sermo Iesu impleretur, quem dixit significans, qua esset morte moriturus. introiit ergo iterum in praetorium Pilatus et uocauit Iesum et dixit ei: tu es rex ludaeorum? respondit Iesus: a temet ipso hoc dicis, an alii tibi dixerunt de me? et hoc uideretur non conuenire illi quod ab aliis commemoratum est: respondit Iesus: tu dicis, nisi in consequentibus ostenderet et illud dictum esse.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
