# De Consensu Evangelistarum 3.36

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.36

Consequens est iam, ut ipsam domini passionem secundum quattuor euangelistarum testimonia uideamus, quam Mattheus sic incipit: tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorium congregauerunt ad eum uniuersam cohortem, et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei, et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius, et genu flexo ante eum inludebant dicentes: haue, rex Iudaeorum. hoc Marcus in eodem loco narrationis ita dicit: milites autem duxerunt eum intro in atrium praetorii et conuocant totam cohortem, et induunt purpuram et inponunt ei plectentes spineam coronam, et coeperunt salutare eum: haue, rex Iudaeorum. et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum, et ponentes genua adorabant eum. intellegitur itaque quod Mattheus ait: clamydem coccineam circumdederunt ei, hoc Marcum dixisse: in purpuram purpuram. pre regia enim purpura clamys illa coccinea ab inludentibus adhibita erat, et est rubra quaedam purpura cocco simillima. potest etiam fieri, ut purpuram etiam Marcus commemorauerit, quam clamys habebat, quamuis esset coccinea. Lucas hoc praetermisit. Iohannes autem antequam diceret, quod eum Pilatus crucifigendum tradiderit, commemorauit hoc dicens: Hunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellauit, 'et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et ueste purpurea circumdederunt eum et ueniebant ad eum et dicebant: haue, rex Iudaeorum, et dabant ei alapas. unde apparet Mattheum et Marcum recapitulando istud commemorasse, non quo tunc factum sit, cum eum Pilatus iam crucifigendum tradidisset. Iohannes enim aput Pilatum dicit haec gesta satis euidenter, unde isti quod praeterierant recoluerunt. ad hoc pertinet etiam quod consequenter dicit Mattheus: et expuentes in eum acceperunt ha rundinemet percutiebant caput eius. et postquam inluserunt ei, exuerunt eum clamydem et induerunt eum uestimentis eius et duxerunt eum, ut crucifigerent. hoc, quod exuerunt clamydem et induerunt eum uestimentis eius, in fine factum intellegitur, cum iam duceretur. Marcus hoc ita dicit: et t postquam inluserunt ei, exuerunt illum purpura et induerunt eum uestimentis suis.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
