# De Consensu Evangelistarum 3.38

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.38

XI. Sequitur itaque Mattheus: sSe t uenerunt, inquit, in locum, qui dicitur Golgotha, quod est Caluariae locus. in hoc loco apertissime consentiunt. deinde adiungit idem Mattheus: et dederunt ei uinum bibere cum felle mixtum, et cum gustasset, noluit bibere. hoc Marcus ita narrat: et dabant ei bibere murratum uinum et non accepit. hoc intellegendum est Mattheum dixisse: cum felle mixtum. fel quippe pro amaritudine posuit, et murratum enim uinum amarissimum est, quamquam fieri possit, ut et felle et murra uinum amarissimum redderent. quod ergo ait Marcus: non accepit, intellegitur non accepit, ut biberet'. gustauit autem, sicut Mattheus testis est, ut quod idem Mattheus ait: noluit bibere, hoc Marcus dixerit: non accepit, tacuerit autem, quod gustauerit.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
