Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.41
Unproofread scanNot analysed yet
Prius enim, qua hora cmcifigi potuerit, uideamus; deinde uidobimus, cur hora tertia crucifixum dixerit Marcus. hora erat quasi sexta, cum traditus est crucifigendus Pilato sedente, ut dictum est, pro tribunali. non enim iam plena sexta erat, sed quasi sexta, id est peracta quinta et aliquid etiam de sexta esse coeperat. numquam autem isti dicerent 'quinta et quadrans' aut 'quinta et trien' aut 'quinta semis aut aliquid huiusmodi. habent enim istum morem scripturae, ut a parte totum ponant, maxime in temporibus, sicut de octo illis diebus, post quos eum dicunt ascendisse in montem, quorum medios intuentes Mattheus et Marcus dixerunt: post dies sex. praesertim quia tam moderate idem Iohannes locutus est, ut non diceret 'sexta', sed quasi sexta. quod si ita non diceret, sed tantum modo sextam diceret, possemus nos ita intellegere, quemadmodum loqui scripturae solent, sicut dixi, a parte totum, ut peracta quinta et inchoata sexta gererentur haec quae narrata sunt in crucifixione domini nostri, donec conpleta sexta illo pendente fierent tenebrae, quibus tres euangelistae adtestantur, Mattheus, Marcus et Lucas.