Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.47
Unproofread scanNot analysed yet
Iam itaque conruat impia pertinacia et credat dominum Iesum Christum et tertia hora crucifixum lingua Iudaeorum et sexta manibus militum, quia in tumultu Iudaeorum et Pilati aestibus duae adque amplius horae praeterierunt a uoce, qua dixerunt: crucifige. sed ipse Marcus, qui maxime breuitatis sectator est, breuiter uoluit intimare Pilati uoluntatem et conatum pro domini uita. cum enim dixisset: at illi iterum clamauerunt: crucifige eum, ubi ostendit, quod iam clamauerant, cum uellent sibi dimitti Barabban, adiunxit: Pilatus uero dicebat eis: quid enim mali fecit? hoc modo breuiter insinuauit quod diu gestum est. memor tamen etiam iste quid uellet intellegi, non ait Pilatus uero dixit eis', sed ait: Pilatus uero' dicebat eis: quid enim mali fecit? quia, si diceret 'dixit', quasi semel dictum intellegeremus; quia uero ait: dicebat, satis intimauit intellegentibus multis modis et saepe dictum esse, quo usque inciperet hora sexta. cogitemus ergo, quam breuiter hoc dixerit Marcus in conparatione Matthei, quam breuiter Mattheus in conparatione Lucae, quam breuiter Lucas in conparatione Iohannis, cum tamen alia adque alia quisque commemoraret, et quam denique breuiter ipse lohannes in conparatione rerum, quae gestae sunt, et morarum, cum illa gererentur: et sine insania resistendi credamus duas horas et quiddam illo interuallo transire potuisse.