Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.51
Unproofread scanNot analysed yet
XIIII. Sequitur Mattheus et dicit: tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones, unus a dextris et unus a sinistris. et Marcus similiter et Lucas. nec Iohannes aliquam facit quaestionem. quamuis latrones eos non dixerit. ait enim: et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Iesum. esset autem contrarium, si, cum illi dixissent 'atrones, iste diceret 'innocentes'.