Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.53
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur Mattheus et dicit: id ipsum autem et latrones, qui fixi erant cum eo, inproperabant ei. nec Marcus discrepat hoc idem dicens aliis uerbis. Lucas autem potest putari repugnare, nisi genus locutionis satis usitatum non obliuiscamur. ait enim Lucas: unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens: si tu es Christus, saluum fac temet ipsum et nos. sequitur idem ipse adque ita contexit: respondens autem alter increpabat illum dicens: neque tu times deum. quod in eadem damnatione es? et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus; hic uero nihil mali gessit. et dicebat ad Iesum: domine, memento mei, cum ueneris in regnum tuum. et dixit illi Iesus: amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso. quomodo ergo, sicut Mattheus dicit, latrones, qui fixi erant eum eo, inproperabant ei, uel, sicut Marcus dicit, et qui cum eo crucifixi erant conuiciabantur ei, quando quidem unus eorum conuiciatus est secundum Lucae testimonium, alter et conpescuit eum et in dominum credidit, nisi intellegamus Mattheum et Marcum breuiter perstringentes hunc locum pluralem numerum pro singulari posuisse, sicut in epistula ad Hebraeos legimus pluraliter dictum: cluserunt ora leonum, cum solus Danihel significari intellegatur, et pluraliter dictum: secti sunt, cum de solo Esaia tradatur? in psalmo etiam quod dictum est: adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum, pluralem numerum pro singulari positum in actibus apostolorum ponitur. nam reges propter Herodem, principes propter Pilatum intellexerunt qui testimonium eiusdem psalmi adhibuerunt. sed quia et pagani solent calumniari euangelio, uideant, quemadmodum locuti sint auctores eorum Faedras, Medeas et Clytemestras, cum singulae fuerint. quid autem usitatius uerbi gratia, quam ut dicat aliquis: (et rustici mihi insultant', etiam si unus insultet? tunc enim esset contrarium quod Lucas de uno manifestauit, si illi dixissent ambos latrones conuiciatos domino; ita enim non posset sub numero plurali unus intellegi. cum uero dictum est latrones uel qui cum eo crucifixi erant nec additum est 'ambo', non solum, si ambo fecissent, posset hoc dici, sed etiam, quia unus hoc fecit, potuit usitato locutionis modo per pluralem numerum significari.