Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.57
Unproofread scanNot analysed yet
XX. Sequitur Mattheus: et terra mota est et petrae scissae sunt et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt; et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis. haec quae solus dixit non est metuendum ne cuiquam ceterorum repugnare uideantur. sequitur idem ipse: centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum uiso terrae motu et his quae fiebant timuerunt ualde dicentes: uere dei filius erat iste. Marcus sic: uidens autem centurio, qui ex aduerso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: uere homo hic filius dei erat. Lucas sic: uidens autem centurio quod factum fuerat glorificauit deum dicens: uere hic homo iustus erat. non est contrarium, quod Mattheus dicit uiso terrae motu admiratum centurionem et eos qui cum illo erant, cum Lucas dicat hoc eum admiratum, quod emissa illa uoce expirasset, ostendens, quam in potestate habuerit, quando moreretur. in eo quippe, quod idem Mattheus non solum dixit: uiso terrae motu, sed etiam addidit: et his quae facta erant, integrum locum fuisse demonstrauit Lucae, ut diceret centurionem ipsam domini mortem fuisse miratum, quia et haec inter illa est quae tunc mirabiliter facta erant. quamquam, etsi Mattheus illud non addidisset, intellegendum erat, cum multa miranda facta fuerint et omnia centurio et qui cum eo erant mirari potuerint, liberum fuisse narrantibus, quid quisque illum miratum commemorare uoluisset, nec eos sibi repugnare, cum alius illud, alius illud diceret fuisse miratum, quando omnia fuerat ille miratus. quod autem alius ait centurionem dixisse: uere dei filius erat iste, alius autem: uere homo hic filius dei erat, non mouebit eum cui non exciderunt tam multa superius similiter dicta et exposita. ad unam quippe sententiam utraque uerba concurrunt. nec quod alius tacuit homo, alius dixit, ullo modo contrarium est. magis quod Lucas non ait centurionem dixisse (filius dei erat\\ sed: iustus erat, potest putari diuersum; sed uel utrumque dictum a centurione intellegere debemus et aliud illos, aliud istum commemorasse, uel fortasse Lucam exprimere uoluisse sententiam centurionis, quomodo dixerit legum filium dei. forte enim non eum unigenitum aequalem patri centurio intellexerat, sed ideo filium dei dixerat, quia iustum crediderat, sicut multi iusti dicti sunt filii dei. quod autem etiam ipse Lucas dixit: uidens autem centurio quod factum erat, in eo genere inclusit omnia quae in illa hora mirabiliter facta erant, tamquam unum mirabile factum commemorans, cuius quasi membra et partes erant omnia illa miracula. iam uero, quod Mattheus addidit eos qui cum centurione erant, alii autem hoc tacuerunt, cui non appareat ex notissima regula non esse contrarium, cum alius dicit quod alius tacet? et quod Mattheus dixit: timuerunt ualde, Lucas autem non dixit 'timuit', sed: glorificauit deum, quis eum non intellegat timendo glorificasse?