Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.59
Unproofread scanNot analysed yet
XXII. Sequitur Mattheus: cum sero autem factum esset, uenit quidam homo diues ab Arimathia nomine Ioseph, qui et ipse discipulus erat Iesu. hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. tunc Pilatus iussit reddi corpus. Marcus sic: et cum iam sero esset factum, quia erat parasceue, quod est ante sabbatum, uenit Ioseph ab Arimathia, nobilis decurio, qui et ipse erat expectans regnum dei, et audacter introit ad Pilatum et petiuit corpus Iesu. Pilatus autem mirabatur, si iam obisset. et accersito centurione interrogauit eum, si iam mortuus esset. et cum cognouisset a centurione, donauit corpus Ioseph. Lucas sic: et ecce uir nomine Ioseph, qui erat decurio, uir bonus et iustus —hic non consenserat consilio et actibus eorum —,ab Arimathia ciuitate Iudaeae. qui expectabat et ipse regnum dei, hic accessit ad Pilatum et petit corpus Iesu. Iohannes autem, posteaquam narrauit de cruribus fractis eorum qui cum domino crucifixi erant et de latere domini lancea percusso, quod totum solus dixit, sic iungit etiam de Ioseph, consentiens ceteris, ita narrans: post haec autem rogauit Pilatum Ioseph ab Arimathia —eo quod esset discipulus Iesu, occultus autem propter metum Iudaeorum —,ut tolleret corpus Iesu. et permisit Pilatus. uenit ergo et tulit corpus Iesu. in hoc nihil exstat, in quo aliquis eorum alicui repugnare uideatur. sed aliquis forsitan quaerat, quomodo a semet ipso Iohannes ipse non discrepet, contestans cum ceteris, quod Ioseph petiuerit corpus Iesu, et solus dicens, quod occultus fuisset discipulus domini propter metum Iudaeorum. merito enim mouet, cur ille qui propter timorem occultus discipulus erat ausus sit petere corpus eius, quod nullus eorum qui eum palam sequebantur auderet. sed intellegendum est istum fiducia dignitatis hoc fecisse, qua praeditus poterat familiariter intrare ad Pilatum. in extremo autem illo officio funeri exhibendo minus curasse de Iudaeis, quamuis soleret in domino audiendo eorum inimicitias deuitare.