Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.63
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde sequitur idem Mattheus et dicit: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et altera Maria uidere sepulchrum. et ecce terrae motus factus est magnus. angelus autem domini descendit de caelo, et accedens reuoluit lapidem et sedebat super eum. erat autem aspectus eius sicut fulgur et uestimenta eius sicut nix. prae timore autem eius exterriti sunt custodes et facti sunt uelut mortui. respondens autem angelus dixit mulieribus: nolite timere uos; scio enim, quod Iesum, qui crucifixus est, quaeritis. non est hic, surrexit enim sicut dixit. uenite, uidete locum, ubi positus erat dominus. et cito euntes dicite discipulis eius quia surrexit et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce dixi uobis. huic Marcus consonat. sed potest mouere, quomodo secundum Mattheum angelus super lapidem sedebat reuolutum a monumento —Marcus enim introeuntes eas in monumentum dicit uidisse iuuenem sedentem in dextris coopertum stola candida et obstipuisse —nisi intellegamus aut Mattheum tacuisse de illo angelo, quem intrantes uiderunt, Marcum uero de illo tacuisse, quem foris uiderunt sedentem super lapidem, ut duos uiderint et a duobus singillatim audierint quae dixerunt angeli de Iesu, prius ab illo quem foris uiderunt sedentem super lapidem, deinde ab illo quem uiderunt intrantes in monumentum sedentem a dextris, quo ut intrarent illius qui foris sedebat uerbis exhortatae sunt dicentis: uenite et uidete locum, ubi positus erat dominus, quo uenientes, ut dictum est, et intrantes uiderunt eum, de quo Mattheus tacet, Marcus autem loquitur, sedentem a dextris, a quo talia similiter audierunt. aut certe intrantes in monumentum in aliqua saepta maceriae debemus accipere, qua communitum locum tunc fuisse credibile est in aliquo spatio ante petram, qua excisa locus factus fuerat sepulturae, ut ipsum uiderint in eodem spatio sedentem a dextris, quem dicit Mattheus sedentem super lapidem, quem terrae motu ab ostio monumenti reuoluerat, id est a loco sepulchri, quod effossum erat in petra. Item quaeri potest, quemadmodum Marcus dicat: at illae.