Latin
3.65.1 to 3.65.10
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.65.1-10
Unproofread scanNot analysed yet
De hora quoque ipsa, qua uenerunt mulieres ad monumentum, non contemnenda exoritur quaestio. cum enim Mattheus dicat: uespere autem sabbati, quae lucescit in primam sabbati, uenit Maria Magdalene et alia Maria uidere sepulchrum, quid est, quod dicit Marcus: et ualde mane una sabbatorum ueniunt ad monumentum oriente iam sole? in quo quidem a ceteris duobus, id est Luca et Iohanne, non discrepat. quod enim dicit Lucas: ualde diluculo, et Iohannes: mane cum adhuc tenebrae essent, hoc intellegitur Marcus dicere: ualde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate; eius enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet. ideo non repugnat illi qui ait: cum adhuc tenebrae essent. die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. nec sic accipiendum est quod ait: ualde mane, tamquam sol ipse iam uideretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus uolumus significare temperius aliquid faciendum. cum enim dixerimus 'mane', ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere, ad hoc plerumque addimus 'ualde mane', ut illud quod etiam albescente uocatur intellegant, quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum, cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant 'iam mane est', et cum post hoc uerbum attenderint ac iam oriente, id est iam de proximo ueniente in has partes sole caelum rubescere uel albescere uiderint, addant qui dicebant (mane est' et dicant 'ualde mane est'. quid autem interest, dum siue illo siue isto modo nihil aliud intellegamus a Marco appellatum 'mane' nisi quod Lucas appellauit diluculum et hoc ualde mane quod ille ualde diluculo et quod Iohannes mane cum adhuc tenebrae essent, sole autem oriente, id est ortu suo iam caelum inluminare incipiente?