# De Consensu Evangelistarum 3.68

Augustine, De Consensu Evangelistarum, Book 3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.68

Sed uideamus et illa quae lohannes dicit, utrum uel quemadmodum his congruant. sic ergo narrat Iohannes: una autem sabbati Maria Magdalene uenit mane, cum adhuc tenebrae essent, ad monumentum et uidet lapidem sublatum a monumento. currit ergo et uenit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum, quem amabat Iesus, et dicit eis: tulerunt dominum de monumento et nescimus, ubi posuerunt eum. 'exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et uenerunt ad monumentum. currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecurrit citius Petro et uenit primus ad monumentum. et cum se inclinasset, uidet posita linteamina, non tamen introiit. uenit ergo Simon Petrus sequens eum et introiit in monumentum. et uidet linteamina posita et sudarium, quod fuerat super caput eius. non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. tunc ergo introiit et ille discipulus, qui uenerat primus ad monumentum, et uidit et credidit. ynondum enim sciebant scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere. abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli. Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. dum ergo fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu. dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. haec cum dixisset, conuersa est retrorsum et uidit legum stantem et non sciebat, quia Iesus est. dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine, si tu sustulisti illum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et dic eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum, ad deum meum et ad deumuestrum. uenit Maria Magdalene adnuntians discipulis: quia uidi dominum et haec dixit mihi. in hac Iohannis narratione dies uel tempus, quo uentum est ad monumentum, cum ceteris conuenit; illud etiam, quod duo angeli uisi sunt, concordat cum Luca; sed quod ille stantes dicit angelos uisos. iste autem sedentes. et cetera, quae illi non dicunt. quomodo hic possint intellegi non discrepare a ceteris et quo ordine gesta sint, nisi diligenter considerentur, repugnantia possunt uideri.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
