# De Consensu Evangelistarum 3.69.19-41

Augustine, De Consensu Evangelistarum, 3.69.19 to 3.69.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.69.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.69.19

et cito euntes dicite discipulis eius, quia surrexit; et ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. ecce praedixi uobis. quibus similia Marcus quoque non tacuit. ad haec uerba Maria dum fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos, sicut dicit Iohannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus lesu. dicunt ei illi: mulier, quid ploras? dicit eis: quia tulerunt dominum meum et nescio, ubi posuerunt eum. hic intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes uiderentur, sicut eos Lucas uisos fuisse commemorat, et dixisse secundum eundem Lucam timentibus mulieribus et uultum in terram declinantibus: quid quaeritis uiuentem cum mortuis? non est. hic, sed surrexit. recordamini, qualiter locutus est uobis, cum adhuc in Galilaea esset, dicens: quia oportet filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere. Se t recordatae sunt uerborum eius. post haec conuersa est retrorsum Maria. e t uidit Iesum stantem, sicut dicit Iohannes, et non sciebat, quia Iesus est dicit ei Iesus: mulier, quid ploras? quem quaeris? illa existimans, quia hortulanus est, dicit ei: domine. si tu sustulisti eum, dicito mihi, ubi posuisti eum, et ego eum tollam. dicit ei Iesus: Maria. conuersa illa dicit ei: rabboni, quod dicitur magister. dicit ei Iesus: noli me tangere, nondum enim ascendi ad patrem meum; uade autem ad fratres meos et die eis: ascendo ad patrem meum et patrem uestrum et deum meum et deum uestrum. tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum Marcum inuaserat tremor et pauor, et nemini quicquam dicebant. tunc iam secundum Mattheum ecce Iesus occurrit illis dicens: hauete.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
