Latin
3.69.42 to 3.69.60
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.69.42-60
Unproofread scanNot analysed yet
illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse uenientes ad monumentum et ipsius domini. semel scilicet illic, quando Maria hortulanum putauit, et nunc iterum, cum eis occurrit in uia, ut eas ipsa repetitione firmaret adque a timore recrearet. tunc ergo ait illis: nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me uidebunt. uenit ergo Maria Magdalene adnuntians discipulis. quia uidit dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas Lucas commemorat, quae nuntiauerunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus. et uis a sunt ante illos sicut deliramentum uerba ista, et non credebant illis. his et Marcus adtestatur. nam posteaquam commemorauit eas trementes et pauentes exisse a monumento et nemini quicquam dixisse, adiunxit, quod resurgens dominus apparuerit mane prima sabbati primo Mariae Magdalenae, de qua eiecerat septem demonia, et quia illa uadens nuntiauit his qui cum eo fuerant lugentibus et flentibus, et quia illi audientes. quod uiueret et uisus esset ab ea. non crediderunt. sane Mattheus etiam illud inseruit abscedentibus mulieribus. quae illa omnia uiderant et audierant. uenisse etiam quosdam in ciuitatem de illis custodibus, qui iacuerant uelut mortui. et nuntiasse principibus sacerdotum omnia quae facta erant, hoc est quae etiam illi sentire potuerunt, illos uero congregatos cum senioribus consilio accepto pecuniam copiosam dedisse militibus, ut dicerent, quod discipuli eius uenissent eumque furati essent illis dormientibus. pollicentes etiam securitatem a praeside, qui eos custodes dederat. et illos accepta pecunia fecisse. sicut erant edocti, diuulgatumque esse uerbum istud aput Iudaeos usque in hodiernum diem.