# De Consensu Evangelistarum 3.70.22-36

Augustine, De Consensu Evangelistarum, 3.70.22 to 3.70.36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.70.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/3.70.22

et respondens unus, cui nomen Cleopas, dixit ei: tu solus peregrin us es in Hierusalem et non cognouisti quae facta sunt in illa his diebus? quibus ille dixit: quae? et dixerunt: de Iesu Nazoreno, qui fuit uir propheta potens in opere et sermone coram deo et omni populo, et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum. nos autem sperabamus, quia ipse est redemturus Israhel. et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt. sed et muliores quaedam ex nostris terruerunt nos, quae ante lucem fuerunt ad monumentum, et non inuento corpore eius uenerunt dicentes se etiam uisionemangelorumuidisse, qui dicunt eum uiuere. et abierunt quidam ex nostris ad monumentum. et ita inuenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum uero non uiderunt. haec secundum Lucam ita narrant, ut meminisse ac recolere potuerunt quod a mulieribus dictum erat uel a discipulis, qui cucurrerant ad monumentum, quando eis nuntiatum est, quod ablatum inde sit corpus eius. et ipse quidem Lucas Petrum tantum dicit cucurrisse ad monumentum et procumbentem uidisse linteamina sola posita et abisse -secum mirantem quod factum fuerat. hoc autem de Petro commemorat, priusquam narret de his duobus, quos inuenit in uia, posteaquam narrauit de mulieribus, quae uiderant angelos et ab eis audierant, quod resurrexisset Iesus, tamquam tunc Petrus ad monumentum cucurrerit. sed intellegitur hoc Lucas recapitulando posuisse de Petro. tunc enim cucurrit Petrus ad monumentum, quando et Iohannes, cum tantum modo a mulieribus, praecipue a Maria Magdalene, nuntiatum eis fuerat de corpore ablato; tunc autem illa nuntiauerat, quando uidit lapidem auulsum a monumento; et postea facta sunt haec de uisione angelorum adque ipsius domini, qui bis numero apparuerat mulieribus, semel ad monumentum et iterum occurrens reuertentibus a monumento.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
