Latin
3.75.1 to 3.75.12
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.75.1-12
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc iam Iohannes aliam commemorat sui demonstrationem a domino discipulis factam post dies octo, ubi erat et Thomas. qui prius eum non uiderat. et post dies octo, inquit, iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis; uenit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit: pax uobis. deinde dicit Thomae: infer digitum tuum huc et uide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis. respondit Thomas et dixit ei: dominus meus et deus meus. dicit ei Iesus: quia uidisti, credidisti; beati qui non uiderunt et crediderunt. hanc secundam domini uisionem erga discipulos factam, id est quam secundo loco Iohannes commemorat, aput Marcum possemus agnoscere breuiter eam, sicuti adsolet, perstringentem, nisi moueret, quod ibi ait: nouissime recumbentibus illis undecim apparuit, non ideo quia Iohannes tacuit recumbentes -potuit enim hoc praetermittere —,sed quia iste dixit: nouissime, quasi ultra iam non eis apparuerit, cum adhuc Iohannes tertiam sit eius narraturus demonstrationem ad mare Tiberiadis; deinde, quod dicit idem Marcus, exprobrans illis incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qui uiderant' eum resurrexisse non crediderant, illis uidelicet duobus, quibus in uillam euntibus apparuit, posteaquam resurrexit, et Petro, cui primitus eum apparuisse aput Lucam inuestigatum est, fortasse et Mariae Magdalenae et aliis mulieribus, quae cum illa erant, quando eis et ad monumentum apparuit et' inde redeuntibus in itinere occurrit. nam ita contexit narrationem idem Marcus, cum commemorasset breuiter de duobus illis, quibus apparuit in uillam euntibus, quod nuntiassent ceteris nec illis creditum esset: nouissime, inquit, recumbentibus illis undecim apparuit et exprobrauit incredulitatem illorum et duritiam cordis, quia his qu-l uiderant eum resurrexisse non crediderant. quomodo ergo n'ouissime, quasi iam ultra eum non uiderint nouissimum quippe illud est, quo dominum apostoli in terra.