Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.80
Unproofread scanNot analysed yet
Ac per hoc, si aliorum consideratae narrationes ad diligentiorem inquisitionem non conpellerent, nihil aliud arbitraremur nisi dominum post resurrectionem nusquam praeter in Galilaea primum esse a discipulis uisum. item, si Marcus de illa praenuntiatione angeli tacuisset, posset cuiquam putari Mattheus ideo dixisse discipulos abisse in Galilaeam in montem adque ibi adorasse dominum, ut impletum uideretur quod ipse per angelum mandatum ac praenuntiatum esse narrauerat. nunc autem et Lucas ac Iohannes satis dilucide manifestantes ipso die resurrectionis eius uisum esse dominum in Hierusalem a discipulis suis, unde ita longe est Galilaea, ut uno die ab eis utroque loco uideri non posset, et Marcus illam quidem praedictionem angeli similiter narrans, in Galilaea uero uisum a discipulis dominum post resurrectionem nusquam commemorans uehementer cogunt quaerere, quemadmodum dictum sit: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis. nam et ipse Mattheus si omnino non diceret undecim discipulos abisse in montem in Galilaeam, ubi constituerat eis Iesus, et illic eum uidisse adque adorasse, nihil ex hac praedictione conpletum ad litteram putaremus, sed totum figurata significatione praedictum, sicut illud secundum Lucam: ecce hodie et eras eicio demonia et sanitates perficio et tertia die consummabor, quod ad litteram certum est non esse conpletum. item si angelus dixisset: (praecedit uos in Galilaeam, ibi primum eum uidebitis' aut 'ibi tantum eum uidebitis' aut 'nonnisi ibi eum uidebitis*, ceteris euangelistis Mattheus sine dubio repugnaret; cum uero dictum est: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nec expressum est, quando id futurum esset, utrum quam primum, antequam alibi ab eis uisus esset, an, posteaquam eum alicubi etiam praeter Galilaeam uidissent, idque ipsum, quod discipulos Mattheus dicit isse in Galilaeam in montem, non exprimit diem nec narrandi ordinem ita contexit, ut necessitatem ingerat nihil aliud intellegendi quam hoc primitus factum, non aduersatur quidem narrationibus ceterorum et dat eis intellegendis adque accipiendis locum. uerum tamen quod dominus non ubi primum se demonstraturus erat, sed in Galilaea, ubi necessario postea uisus est, se uidendum mandauit et per angelum dicentem: ecce praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, et per se ipsum dicens: ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me uidebunt, quemuis fidelem facit intentum ad quaerendum, in quo mysterio dictum intellegatur.