Latin
Book 3
Augustine, De Consensu Evangelistarum 3.86
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc iam uideamus, quod distuleramus, cuius mysterii gratia secundum Mattheum et Marcum resurgens ita mandauerit :praecedam uos in Galilaeam, ibi me uidebitis, quod etsi conpletum est, tamen post multa conpletum est, cum sic mandatum sit —quamquam sine praeiudicio necessitatis —,ut aut hoc solum aut hoc primum expectaretur fieri debuisse. procul dubio ergo, quoniam uox est ista non euangelistae narrantis, quod ita factum sit, sed angeli ex mandato domini et ipsius postea domini, euangelistae autem narrantis, sed quod ita ab angelo et a domino dictum sit, prophetice dictum accipiendum est. Galilaea namque interpretatur uel 'transmigratio' uel 'reuelatio.' prius itaque secundum transmigrationis significationem quid aliud occurrit intellegendum praecedit uos in Galilaeam, ibi eum uidebitis, nisi quia Christi gratia de populo Israhel transmigratura erat ad gentes? quibus apostoli praedicantes euangelium nullo modo crederentur, nisi eis ipse dominus uiam in cordibus hominum praepararet; et hoc intellegitur: praecedit uos in Galilaeam. quod autem gaudentes mirarentur disruptis et euictis difficultatibus aperiri sibi ostium in domino per inluminationem fidelium, hoc intellegitur: ibi eum uidebitis, id est ibi membra eius inuenietis, ibi uiuum corpus eius in his qui uos susceperint agnoscetis'. secundum illud autem quod Galilaea interpretatur :'reuelatio' non iam in forma serui intellegendum est, sed in illa in qua aequalis est patri, quam promisit aput Iohannem dilectoribus suis, cum diceret: et ego diligam eum et ostendam me ipsum illi. non utique secundum id quod iam uidebant et quod etiam resurgens cum cicatricibus non solum uidendum sed etiam tangendum postmodum ostendit, sed secundum illam ineffabilem lucem, qua inluminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, secundum quam lucet in tenebris et tenebrae eum non conprehendunt illuc nos praecessit, unde ad nos ueniens non recessit et quo nos praecedens non deseruit. illa erit reuelatio tamquam uera Galilaea, cum similes ei erimus; ibi eum uidebimus sicuti est. ipsa erit etiam beatior transmigratio ex isto saeculo in illam aeternitatem, si eius praecepta sic amplectamur, ut ad eius dexteram segregari mereamur. tunc enim ibunt sinistri in conbustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam. hinc illuc transmigrabunt et ibi eum uidebunt, quomodo non uident inpii. tolletur enim inpius, ut non uideat claritatem domini, et inpii lumen non uidebunt. haec est autem, inquit, uita aeterna, ut cognoscant te unum uerum deum et quem misisti legum Christum, sicut in illa aeternitate cognoscitur, quo seruos perducet per formam serui, ut liberi contemplentur formam domini.