Latin
Book 4
Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.16
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde suis fratribus, id est cognatis carnis suae, suggeren. tibus, ut ascendat ad diem festum, quo possit innotescere multitudini, quanta altitudine respondit: tempus meum nondum aduenit, tempus autem uestrum semper est paratum. non potest mundus odisse uos; me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo, quia opera eius mala sunt! hoc est ergo: tempus uestrum semper est paratum, quia uos diem istum concupiscitis, de quo propheta dicit: ego autem non laboraui subsequens te, domine, et diem hominum non concupiui; tu scis. hoc est uolare ad lucem uerbi et concupiscere illum diem, quem uidere concupiuit Abraham et uidit et gauisus est. inde iam ad diem festum cum ascendisset in templum, quae illum Iohannes locutum esse commemorat, quam mirabilia, quam diuina, quam excelsa! quod ipsi uenire non possent, quo esset iturus, quod et ipsum nossent et unde esset scirent, et esset uerus qui eum miserit, quem illi nescirent, tamquam diceret: (et unde sim scitis et unde sim nescitis.' quod quid aliud uoluit intellegi nisi secundum carnem notum se illis esse potuisse et gente et patria, secundum diuinitatem autem incognitum? ibi etiam de dono spiritus sancti locutus ostendit, quis esset, quando munus altissimum dare potuisset.