Latin
Book 4
Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur idem Marcus: et uenit ad eum leprosus deprecans eum et genu flexo dixit: si uis, potes me mundare, et cetera usque ad illud ubi ait: et clamabant dicentes: tu es filius dei. et uehementer comminabatur eis, ne manifestarent illum. huic quod ultimum posuimus simile aliquid et Lucas dicit, sed sine aliqua repugnantiae quaestione. sequitur Marcus: et ascendens in montem uocauit ad se quos uoluit ipse et uenerunt ad eum. et fecit, ut essent duodecim cum illo, et ut mitteret eos praedicate. et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi demonia. et inposuit Simoni nomen Petrus, et cetera usque ad illud ubi ait: et abiit et coepit praedicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Iesus, et omnes mirabantur. de nominibus discipulorum iam et antea me locutum scio, cum Matthei ordinem sequerer, et hic rursus admoneo, ne quisquam putet nunc accepisse nomen Simonem, ut Petrus uocaretur, et sit contrarium Iohanni, qui longe ante illi dictum esse commemorat: tu uocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. ipsa enim uerba domini commemorauit, quibus ei nomen inposuit; Marcus autem hoc loco id recapitulando commemorauit, cum ait: et inposuit Simoni nomen Petrus. cum enim uellet nomina duodecim apostolorum enumerare et necesse haberet Petrum dicere, breuiter insinuare uoluit, quod non 'hoc ante uocaretur, sed hoc ei dominus nomen inposuerit non tunc, sed quando Iohannes ipsa uerba domini posuit. cetera nihil repugnant et ante iam pertractata sunt.