# De Consensu Evangelistarum 4.6.1-18

Augustine, De Consensu Evangelistarum, 4.6.1 to 4.6.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.6.1

V. Sequitur Marcus: lin illis diebus iterum ctfm turba multa esset nec haberent quod manducarent, et cetera usque ad illud ubi ait: respondit illi Iohannes dicens: magister, uidimus quendam in nomine tuo eicientem demonia, qui non sequitur nobiscum, et prohibuimus eum. Iesus autem ait: nolite prohibere eum; nemo est enim qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me; qui enim non est aduersum uos pro uobis est. hoc Lucas similiter narrat, nisi quod ipse non dicit: 'nemo est qui faciat uirtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me.' nulla est ergo inter eos quaestio cuiusquam repugnantiae. sed uidendum est, ne hoc illi sententiae domini putetur contrarium ubi ait: qui mecum non est, aduersus me est; et qui mecum non colligit, spargit. quomodo enim iste non erat aduersus eum. qui cum illo non erat, de quo Iohannes suggessit, quod cum illis eum non sequebatur, si aduersus illum est qui non est cum illo? aut si aduersus illum erat, quomodo dicit discipulis: nolite prohibere; qui enim non est aduersus uos, pro uobis est? an hoc interesse aliquis dicet, quia hic discipulis ait: qui non est aduersus uos, pro uobis est, ibi autem de se ipso locutus est: qui mecum non est, aduersus me est? quasi uero possit cum illo non esse qui discipulis eius tamquam membris eius sociatur. alioquin quomodo uerum erit: qui uos recipit, me recipit, et: quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis? aut potest etiam non esse aduersus eum, qui fuerit aduersus discipulos eius? nam ubi erit illud: qui uos spernit, me spernit, et: quando uni ex minimis meis non fecistis. neque mihi fecistis, et: Saule, Saule, quid me persequeris?

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
