Latin
4.6.19 to 4.6.28
Augustine, De Consensu Evangelistarum 4.6.19-28
Unproofread scanNot analysed yet
cum discipulos eius persequeretur? sed nimirum hoc uult intellegi in tantum cum illo non esse aliquem, in quantum est aduersus illum, et in tantum aduersus illum non esse, in quantum cum illo est. exempli gratia, sicut iste ipse qui in nomine Christi uirtutes faciebat et in societate discipulorum Christi non erat, in quantum operabatur uirtutes in illo nomine, in tantum cum ipsis erat et aduersus eos non erat; in quantum uero eorum societati non adhaerebat, in tantum cum ipsis non erat et aduersus eos erat. sed quia illi hoc eum facere prohibuerunt, in quo cum ipsis erat, dixit eis dominus: nolite prohibere. illud enim prohibere debuerunt quod extra eorum erat societatem, ut illi unitatem ecclesiae suaderent, non illud, in quo cum illis erat, nomen scilicet magistri et domini eorum in demoniorum expulsione commendans. sicut catholica ecclesia facit non inprobans in hereticis sacramenta communia; in his enim nobiscum sunt et aduersus nos non sunt; sed inprobat et prohibet diuisionem ac separationem uel aliquam aduersam paci ueritatique sententiam; in hoc enim aduersus nos sunt, quia in hoc nobiscum non sunt et nobiscum non colligunt et ideo spargunt.