# De Consensu Evangelistarum 4.7.1-10

Augustine, De Consensu Evangelistarum, 4.7.1 to 4.7.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consensu-evangelistarum/4.7.1

VI. SequiturMarcus et dicit: *°quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. et quisquis scandalizauerit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur. et si scandalizauerit te manus tua, abscide illam; bonum est tibi debilem introire in uitam quam duas manus habentem ire in gehennam, ignem inextinguibilem, ubi uermis eorum non moritur et ignis non extinguitur, et cetera usque ad illud ubi ait: habete in uobis salem et pacem habete inter uos. haec Marcus dominum locutum, posteaquam illum qui in nomine eius eiciebat demonia et cum discipulis non eum sequebatur uetuit prohiberi, contextim commemorat aliqua ponens, quae nullus alius euangelistarum posuit, aliqua uero, quae Mattheus quoque posuit, et aliqua itidem, quae et Mattheus et Lucas, sed et illi ex aliis occasionibus et in alio rerum ordine, non hoc loco, ubi de illo suggestum est, qui cum discipulis Christi non eum sequebatur et demonia in eius nomine eiciebat. unde mihi uidetur etiam hoc loco dominus secundum Marci fidem ideo dixisse quae aliis etiam locis dixit, quia satis pertinebant ad hanc ipsam eius sententiam, qua uetuit prohiberi uirtutes in nomine suo fieri, etiam ab illo qui cum discipulis eum non sequebatur. sic enim contexit: qui enim non est aduersum uos, pro uobis est. quisquis enim potum dederit uobis calicem aquae in nomine meo, quia Christi estis, amen dico uobis, non perdet mercedem suam. unde ostendit etiam illum, de quo Iohannes suggesserat et unde iste eius sermo exortus est, quod non ita separabatur a societate discipulorum, ut eam tamquam hereticus inprobaret, sed sicut solent homines nondum audere Christi suscipere sacramenta et tamen nomini fauere christiano, ita ut Christianos etiam suscipiant et non ob aliud eis, nisi quia Christiani sunt, obsequantur, de qualibus dicit, quod non perdunt mercedem suam, non quia iam tuti adque securi sibi debent uideri ex hac beniuolentia, quam erga Christianos habent, etiamsi Christi baptismo non abluantur nec unitati eius incorporentur, sed quia ita iam dei misericordia gubernantur, ut ad ea quoque perueniant adque ita securi de hoc saeculo abscedant.

---

Augustine, De Consensu Evangelistarum, ed. Franz Weirich. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa037/stoa0040.stoa037.opp-lat1.xml.
