Latin
Sermo primas
Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II. Luctus mortuorum caussæ respectu ipsosum. Ostenduntur vanœ. Yidcamus ergo, fratres, ista tristitia quæ nunc est in manibus, quæ nunc agitur in pectore, et auditur voce; utilis sit, an inutilis; prodesse valeat, an nocere. Jacet ecce corpus exanime, jacet in tabula homo sinehomine, membra utique sinc spiritu: clamatur, nec respondet; vocatur, et non audit; jacct facies pallida, forma mutata, per quam mors ipsa cernitur 1: cogitatur præterea ejus perpetuum silentium, cogitatur delectatio, aut quoe fuit, aut quæ futura crat utilitas, cogitantur necessitates, veniunt in mentem verba dulcissima, longa consuetudo requiritur. H. ec sunt sine dubio quoe movent lacrymas, int itant ululatum, et totum animum in profundam tristitiam demergunt. Contra hæc tam valida, tam fortia doloris arma, illud primo omnium opponendum est, quia omne quod nascitur in hoc mundo, necesse est mori. Haec cst enim lex Dei et sententia immutabilis, quam post delictum princeps generis hnmani accepit, dicente Deo, Terra ea, et in terram ibis (Gen. in, 19). Quid ergo novi contigit, si bomo ad hoc natus, divinæ legi ac sententiae satisfecit? Quid. novi accidit, si ex mortalibus natus, naturoe propriæ, quia nec poterat excusare, respondit? Non est inusitatum quod antiquum est, non est inauditum quod quotidianum est, non est proprium quod commune est. Si avos et proavos novimus per hanc viam mortis profectos, si ipsos denique Patriarchas et Prophetas ab Adam protoplasto non sine occasu audivimus migrasse de sæculo; elevemus animum de profundo tristitiæ: quia quod debebat, hoc reddidit. Et utiquc debitum cum redditur, quam potest habere tristilialn? Hoc est vere debitum, quod nulla potest pecunia redimi: hoc est debitum, quod nee virtus excusat, nec sapientia, nec potestas, nec ipsi denique reges poterunt declinare. Plane horiarcr ego, ut augeres tristitiam, si fuisset talis res, quæ cum posset tua substanlia rcdiini, vel differri; negligentia, aut parcitate provenisset. Cum vero Dei:decretam firmam sit et immutabile, frustra dolemus, et de nobis quærimus quare sit mortuus, cum scriptum sit, Domini Dei sunt exitus mortis (Psal. LXVII, 21). Ista ergo communis vitæ conditio si recipiatur in animo, incipiet gravatus cordis oculus, quasi prima infusione relevari.