Latin
Sermon 2
Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 2.2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT II, Possibilem probat. minum germinatio. Probat et creatio. Quod si quis requirata me dubius et incredulus, Quomodo mortui resurgent? quo autem corpore venient? respondebo ei ore ac verbis Apostoli: Insipiens, tu quod seminas non vivificatur,. nisi prius moriatur; et quod seminas, nudum seminas granum tritici, aut alterius alicujus seminis (1 Cor. xv, 56,37), mortuum et aridum sine humore; et cum putrefactum fuerit, fecundius surgit, fitque vestitum folliculis, aristis armatum. Qui ergo granum tritici suscitat propter te 4, qui solum quotidie quasi de se. pulcro noctis suscitat, et lunam quasi de interitu reparat, et tempora recedentia revocat ad utilitatem scilicet nostram: ipsos nos, propter quos omnia reparat, non requiret, et semel patietur exstingui, quos suo flatu accendit, quos suo spiritu animavit? et in perpetuum jam non erit homo, qui illum pie et agnovit, et coluit? Sed iterum dubitas quod possis reparari post mortem, restitui post cinerem et ossa consumpta? homo, dic mihi; quid fuisti antequam in matris utero concipercris? Nihil utique. Deus ergo qui te creavit ex nihilo, nonne facilius poterit reparare de aliquo? Mihi crede, facilius poterit reficere qnod ante jani fuit, qui I potuit creare quod non fuit. Qui te ex gutta informis liquoris in tuæ matris utero, in nervos, venas et ossa jussit excrescere, poterit, mihi crede, de utero terrae iterum generare. Sed times ne forte ossa tua arida vestiri pristina carne non possint? Noli, noli secundum tuain impotentiam Dei æstimare majestatem. Deus ille rcrum omnium procreator, qui vestit arbores foliis, et prata floribus: poterit et tua ossa illico veris tempore in resurrectione vestire. Dubitaverat aliquando de hoc ipso propheta Ezechiel, ct interrogatus a Domino utrum viverent ossa arida, quæ videbantur sparsa per campum: respondit, Tu scis, Domine. Sed postquam Deo jubente, et se ipso prophetante vidit ossa ad sua loca et junctums currentia; postquam vidit ossa arida nervis ligari, venis intexi, carne contegi, cute vestiri, postca prophetavit in spiritu: ct veniens spiritus uniuscujusque introivit in corpora iila jacentia, et resurrexerunt, et mox steterunt 8. Sic confirmatus de resurrectione Propheta, seripsit visionem, ut ad posteros tanta; rei cognitio perveniret (Ezech. XXXVII, 3-10). Merito ergo clamat Is tias, Exsurgent mortui, et resurgent qui sunt in monumentis, et lœtabuntur qui sunt in terra. Ros enim qui aba te est, sanitas est illis (Isai. XXVI, 19). Vere enim sicut rore madefacta semina germinant et exsurgunt; sic rore Spiritus ossa fidelium germinabunt I.