# De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 2.3

Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus], Sermon 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consolatione-mortuorum-incertus-joannes-chrisostomus/2.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consolatione-mortuorum-incertus-joannes-chrisostomus/2.3

CAPUT III. Et ingens flamma ex modico silice. Sed dubitas, quomodo de parvis ossibus totus homo restitui possit? Revera tu ex moJica scintilla ignis ingentcm suscitas flammam; Deus non poterit ex modico cineris tui fermento totum corpusculi tui redintegrare conspersum 2? Nam et si dicas, Nusquam comparent carnis ipsius reliquiæ; forsitan enim aut igne consumptæ sunt, aut a bestiis devoratæ: hoc primum scito, quia quidquid consumitur, in terræ visceribus continetur, unde rursus poterit Deo præcipiente produci. Nam et tu cum non appareat ignis, adhibes la. pillum et modicum ferri, et excutis de visceribus lapilli quantum opus cst ignis. Quod ergo per tuam industriam et sapientiam, quam tibi Deus ipse concessit, facis [ ut producas quod non apparet 8]: majestas illa divina facere sua virtute noli poterit, [ut quæ interim non videntur, excutiat]? Mibi crede, potest omnia Deus.

---

Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa036b/stoa0040.stoa036b.opp-lat1.xml.
