Latin
Sermon 2
Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 2.4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. Reapse futuram resurrectionem testantur Christus, Apostoli, martyrum exempla, Machabœorum mater. Hinc formido mortis excluditur. Præceptum non lugendi. Hoc tantum require, utrum promiseritse facere resurrectionem: et cum promissam tantorum didiceris testimoniis, imo cum ipsius Christi Domini certissimam habeas cautioncm; confirmatus fide, mortem desine jam timere. Qui euim timet adhuc, discredit: qui discredit, peccatum contrahit insanabile; quia sua incredulitate audet Deum aut impotentem, aut certe asseverare mendacem. Sed non ita beati Apostoli, non ita sancti martyres probant. Apostoli propter hanc prædicationem resurrectionis, Christum resurrexisse prædicant, et in ipso mortuos suscitandos annuntiant, nec morlem nec tormenta recusaverunt nec cruces. Si ergo in ore duorum vcl trium testium stat omne verbum; resurrectio mortuorum, cui tot et lam idonei testes existunt, cui cum elfusione sanguinis testimonium dicunt, quomodo potest -in dubium revocari? Quid autem sanct! martyres? Habuerunt certam spem resurrectionis, anne? Si non habuissent, non utique per tantos cruciatus et poenas mortem pro lucro maximo suscepissent: non cogitabant supplicia præsentia, sed præmia sccutura. Sciebant dictum, Quœ videntur, ad tempus sunt; quœ autem non videntur, œterna sunt (11 Cor. IV, 18). Audite, fratres, virtutis exemplum. Mater septem filios hortabatur, et non lugebat, sed potius lætabatur: videbat filies suos ungulis radi, ferro concidi, sartagine assari; ei non lacrymas fundebat, non ululatus tollebat, sed sollicite ad tolerantiam filios hortabatur. Non enim erat illa crudelis utique, sed fidelis: amabat Iilios, non delicate, sed fortiter. Hortabamur lilios ad passionem, quam gaudens ipsa quoque suscepit v. Erat enim de sua et suorum filiorum resurrectione sccura (II Machab. vn). Quid loquar viros, quid ferDi. nas, quid pueros, quid puellas '? Quomodo sibi de ista morte luserunt, quomodo summa celeritate ad cœlestem militiam transierunt! Poterant utiquc ad præsens vivere, si voluissent; quia in ipsis erat posilum, Christum ncgando viverent, aut confitendo morerentur: sed magis clegerunt vitam projicere temporaneam, et vitam assumere sempiternam; ecludi de terra, et incolere coelum.