Latin
2.6.1 to 2.6.25
Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 2.6.1-25
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT V. Egregium de hoc Davidis exemplum. Vestes nigras luctus ergo ferre haud licet. Ethnici audita filii morte responsum. Plangendi Ethnici, Judœi ac catechumeni morientes. Tristitia sulutaris quwnnm. Recapitulatio sermonis utriusque. Sufficiant hæc, fratres, ad mortis contemptum, et ad spei futuræ confirmationem. Superest ut unum de Veteribus exemplum proferam. quod onmem consolationem faciat, ct quod etiam patientibus cordis auribus volo omnes audire. David rex magnus filium dilectum, quem sicut animam propriam diligebat, infirmitate percussum; impatientissime ferebat et cum humana jam auxilia nihil prodessent, se ipsum convertit ad Dominum. Deposita rcgali gloria, sedit in terra, jacuit in cilicio, non manducavit, non bibit, septem diebus continuis orans Deum, si Corte sibi filius donaretur. Accesserunt seniores domus ejus, consolantes rogaverunt ut panem sumeret, veriti ne forte dum tilium vellet vivere, ipse ante deficeret. Non potuerunt extorqucre, non cogerc; :mar cnim impatiens solet pericula ipsa contemnere. Jacet rex in sqnalore cilicii aegrotante filio: nec verba faciunt consolationem, nec ipsa escarum necessitas vocat. Mens tristitia pascitur I, pectus dolore reficitur, oculi lacrymas pro potibus fluunt. Inter hæc factum est quod decreverat Deus. Moritur puer. Uxor in luctu, tota domus in planctu, famuli pavidi, quid fieret exæstuantes: nemo eniin audebat domino filium mortuum nuntiare a, timentes utiquc, ne ille qui sic impatienter adhuc vivum lugebat, si audisset mortuum, vittæ faceret linem. Dum strepunt famuli inter se, dum tristes, alter ad alterum dicere nul suadet aut vetat, intellexit David, prævenit nun- Hos. an vitam filius exhalasset interrogat. Ncgare hon possunt, factum fletibus indicant. Fit concursus insolitus 4, exspectatio grandis et metus, ne quid sibi periculi pius pater inferret. Surgit continuo rcx David de cilicio, surgit hilaris, quasi filium suum audisset incolumem: vadit ad balneas, lavat corpusculum, vadit ad templum, adorat Deum, epulatur cum amiiis, compressis suspiriis, gemitu omni deposito, vultu jam læto.