# De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 2.6.26-39

Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus], 2.6.26 to 2.6.39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consolatione-mortuorum-incertus-joannes-chrisostomus/2.6.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consolatione-mortuorum-incertus-joannes-chrisostomus/2.6.26

Mirantur domstici, stupent amici novam et subitam conversationem 6: andent denique interrogare, quid sibi vellet hoc, ut cum vivente filio sic doluerit, rnortuo non doleret? Respondit vir ille magnanimitate præcipuuss, Necesse fuit cum adhuc viverct filius, et humiliari, et jejunare, et lugcre in conspectu Domini; crat enim spes impetrandi commea.us vitæ 7: at vero postquam voluntas Domini facta cst, stultum est et impium animum lamentatione inutili macerari: sic dicens, Ego ibo ad illum, ille non revertetur ad me (II Reg. XII, 16-23). Ecce exemplum magnanimitatis atque virtutis. Quod si ille David adhuc sub 1 ge positus, sub illa non dico licentia, sed necessitate lamentationis, sic animum a luctu irrationabili separavit 1, sic tristitiam suam suorumque compescuit: nos qui jnm sub gratia sumus, sub certa spe resurrectionis, quibus omnis ti istitia interdicitur, qua fronte mortuus nostros Gentilium more plangimus, ululatus insanos attollimus,.luti alio genere bacchantes, conscissis tunicis pectora nudamus, verba inania et næænias circa corpus et tumul. lum defancti cantamus? Postremo etiam qua ratione vestes nigras tingimus, nisi ut nos vere infideles et miseros non tantum fletibus, sed eliam vestibus approbemus? Aliena suni ista, fratres, extranea sunt, non licent: et si licerent, non decerent. Sud aliquantos de fratribus et sororibus, licet fides propria et præceptum Domini fortes faciat, parentum tamen ct vicinorum opinio dcbiiitat et frangit: ne lapidei et crudcles judicentur, si pepercerint vestimento \ si non insanis luctibus fuerint debacchati. Et hoc quam vanum est, quam ineptum, opiniones hominum crrantium cogitare; et non timere, ne quid minus faciat de fide quam suscepit? Quare non magis discit tolerantiam ille qui talis est, quare non a me discit fidem ille qui dubius cst? Quando etiamsi tantus sit dolor ejusmodi pectoris, tacite debeat luctum sensu digerere 5, et non lev itate sui animi publicare.

---

Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa036b/stoa0040.stoa036b.opp-lat1.xml.
