Latin
Sermon 2
Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 2.8
Unproofread scanNot analysed yet
Terge igitur lacrymas, intermitte suspiria, conpesce gemitus, o fidelis; cl pro hac tristitia salutarem illam indue tristitiam, utique quam beatus Apostolus secundum Deum esse memoravit, quæ salutem stabilem solet operari (II Cor. vn, 10); utique pœnitentiam facinorum commissorum. Scrutare pectus tuum, propriam interrogans conscientiam, et si inycnias aliquid poenitendum (invenies autem, cum sis homo ); trahe suspiria in confessione, funde lacrymas in oratione, eslo sol! icitus de morte ilia vera, de poena animæ, esto sollicitus de peccato, sicut David dicit: Quoniam iniquilalem meam pronuntio, et sollicitus ero pro peccato meo (Psal. XXXV II, 19); et non de corporis hujus temporali dissolutione terreberis, quod suo tempore in melius,Deo jubente,reparabitur. Vide quemadmodum utrumque sententia divina complexa est, dicens: Venit hora cum mortui qui sunt in monumentis resurgent. Ecce securitas, ecce contempius mortis. Sed quid sequitur? Qui bona fecerunt, in resurrectionem vitœ; qui autem mala egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 28, 29 ):ecce diversitas resurgentium. Omnem quidem necesse est carnem resurgere duntaxat humanam: sed bonus resurget ad vitam, malus resurget ad pœnam, sicut scriptum est: I deo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum (Psal. 1, 5 ). Ut ergo non in judicium resurgamus, intermissa mortis tristitia illam poenitentiam et tristitiam sumamus, et curam bonorum operum ac vitæ melioris habeamus, et ad hoc sit nobis cogitatio hujus funeris et cadaveris, ut' nos mortales esse noverimus, et per hanc cogitationem, salutem nostram, dum tempus est, dum licet, minime negligamus: scilicet aut fructificantes in melius, ant emendantes si ignorantes erravimus: ne subito praeoccupati die mortis, quaeramus spatium pœnitentiæ, et non invenire possimus; quæramus eleemosynas erogare, et satisfacere pro delictis, nec quod volumus concedatur.