Latin
Sermo primas
Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 4
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT IV. Luctus his qui ante Christum licitus. Cur Christus fleverit Lazarum. Sed dicet aliquis, Prohibcs lugere mortuos, cum et Patriarchac plorati sunt, et Moyses ille famulus Dei, et multi deinde prophetae, præsertim cum Job quoque justissimus vestem suam supra filiorum consciderit necem (Job I, 20)? Non ego prohibeo lugere mortuos, sed gentium illuminator Apostolus, qui sic ait, Nolo vos ignorare fratres, de dormientibus, ut non contristemini, sicut qui apem non habent (I Thess. IV, 12). Non potest Evange- Hi claritas obscurari, si hi qui ante legem aut sub legis umbra positi fucrant, suos mortuos flebant. Et merito flebant, quia nondum de coelis venerat Christus, qui fontem illum lacrymarum sua resurrectione siccavit. Mcrito flebant, quia adhuc mortis sententia permanebat. Merito lamentabantur, quia nondum resurrectio prædicabatur. Sperabant quidem sancti qnique adventum Domini; sed mortuos interim flebant, quia nondum viderant quem sperabant. Denique Simcon unus de veteribus sanctis, qui prius fuerat da; sua morte sollicitus, postquam Jesum Dominum adhuc pucrum secundum carnem suscepit in manibus, de suo exitu gratulatur dicens, Nunc dimittis, Domine, servum tuum in pace, quia viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29). beatus ille Simeon! Quia quod sperabat viderat, jam mortem suam pacem et requiem computabat. Sed dices, Ecce in Evangelio legitur, archisynagogi ploratam filiam (Id. VIII, 52), et sorores Lazari Lazarum flevisse Joan. XI, 51). Sed illi adhuc secundum veterem legem sapiebant, quia necdum a mortuis Christurn resurrexisse conspexerant. Flevit plane et ipse Dominus Lazarum jam sepultum (Ibid. ,33), non utique ui flendi mortuos formam daret, sed ut se per lacrymas suas verum corpis assumpsisse monstraret. Yel certe flevit amore humano Judæos, quia nec tali signo motistrato in emn fuerant credituri. Neque enim mors Lazari cnusa esse poterat lacrymarum, quem ipse Jesus ct dormivisse dixerat, ct suscitaturnin se promiserat, sicut et fecit.