Latin
Sermo primas
Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 6
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT VI. Quales futuri aimus post resurrectionem. Mors magis optanda qnam lugenda. Nec tamen sibi inferenda. Sed quaeris forte, quales erunt qui a mortuis resurrexerint? Audi ipsum dicentem Dominum tuum: Tunc, inquit, justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII. 45). Quid splendorem commemorem solis? eum fideles transfigurari necesse csi ad ipsius Christi Domini claritatem, ut testatur apostolus Paulus: . Nostra, inquit, conversatio in cœlis est. Unde et ipsum Salvatorem exspectamus Dominue Jesum Christum, qui transformabit corpus humilitatis nostras ad conformationem corporis gloriæ suæ (f'larlipp. III, 20, 21). Transfigurabitur sine dubio raro ista mortatis, ad conformationem Christi claritatis, induet' mortale immortalitatem: quia quod seminatum fuerat in infirmitate, protinus surget in virtute (I Cor. xv, 43). Non timebit caro amplius corruptionem, non patietur famem, non sitim, non ægritudines, non casus adversos. Pax enim tuta, et firma securitas vitæ est. Alia utique coelestis est gloria, ubi ct gaudium sine defectione præstabitur.