# De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus] 7

Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus], Sermo primas. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-consolatione-mortuorum-incertus-joannes-chrisostomus/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-consolatione-mortuorum-incertus-joannes-chrisostomus/7

Hæc in sensu et oculis gerens beatus Paulus dicebat, Optabam dissolvi, et cum Christo esse, multo magis melius 2 (Philipp. I, 25). Et adhuc aperte doccus. Dum sumus, inquit, in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, et non per speciem. Habemus autem magis, inquit, bonam voluntatem pere grinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum 3 (II Cor. v, 6-8). Quid agimus nos parva fidei homines. qui anxiamur ct deficimus, si aliquis de charis nosti is migret ad Dominum? Quid agimus, quos peregrinatio in hoc mundo magis delectat, quam repræsentari ad Christi conspectum?Vere, vere peregrinatio est omne quod vivimus: nam sicut peregrini in sæculo, sedes habemus incertas, laboramus, desudamus, vias ambulantes difficiles, periculis plenas: undique insidia. a spiritualibus, a corporalibus inimicis, undique errorum calliculi sunt præparati I. Et cum tantis pcri cutis urgeamur, non solum ipsi non rupimus liberari, sed etiam liberatos tanquam perditos lugemus et plangimus. Quid nobis pra stitit Ocus per suum Unigenitum, si adhuc mortis tinctus casum? Quid nos renatos ex aqua ct spiritu gloriamur, quos peregrina tin de hoc mundo contristat? Ipse Dominus clamat, Si quis mihi ministrat, sequatur me: et ubi ego sum, ibi erit et minister meus (Joan. XII, 26). Pulas si rex turrestris ad suum palatium vel convivium aliquem vocet, non cum gratiarum actione properabit? Quanto magis ad cœlestem currendum est regem, qui quos receperit, non solum convivas, sed eliam conregna tores cliiciet, sicut scriptum cst: Si commortui sumus, et conviveMus; si sustinebimus, ct conregnabimus (II Tim. II, 11 et 12). Nec hoc ego dico, ut quis manus sibi inferat, aut se interficiat contra voluntatem Dei creatoris, aut animam ut de corporis sui expellat hospitio: sed hoc dico, ut h'tus et gaudens, cum ant ipse vocatur et proximus, et ipse vadat, et euntibus gratuletur. Hæc enim est christiana' fidei summa: vitam veram exspectare post mortem, reditum sperare post exitum. Accepta igitur voce Apostoli, cum fiducia jam dicamus gratias Deo, qui nobis contia mortem victoriam dedit, per Christum Dominum nostrum (I Cor. xv, 57): cui est gloria ct potestas nunc et i i sæcula sacculorum. Amen.

---

Augustine, De Consolatione Mortuorum [Incertus. Joannes Chrisostomus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa036b/stoa0040.stoa036b.opp-lat1.xml.
