Latin
11.1 to 11.19
Augustine, De Continentia 11.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quispiam dicturus est mihi aliud esse secundum hominem uiuere, aliud secundum carnem uiuere: quia uidelicet homo rationalis creatura est et in eo rationalis est animus, quo distat a pecore; caro autem est infirma et terrena pars hominis et ideo secundum eam uiuere uitiosum est. propter quod ille, qui secundum hominem uiuit, non utique secundum carnem, sed potius secundum eam partem hominis uiuit, qua homo est, hoc est secundum spiritum mentis, quo pecoribus praeeminet. uerum haec disputatio ualet fortassis aliquid in scholis philosophorum; nos autem ut intellegamus apostolum Christi, libri christiani quemadmodum loqui soleant debemus aduertere. fides certe omnium nostrum est, ut Christus ueniret, hominem a uerbo dei adsumptum, non utique sine anima rationali, sicut quidam haeretici uolunt, et tamen legimus: uerbum caro factum est et habitauit in nobis. quid hic caro intellegenda est nisi homo? et uidebit omnis caro salutare dei, quid potest intellegi nisi omnis homo? ad te omnis caro ueniet, quid est nisi omnis homo? dedisti ei potestatem omnis carnis, quid est nisi omnis hominis? ex operibus legis non iustificabitur omnis caro, quid est nisi nullus iustificabitur homo? quod idem apostolus alibi manifestius exprimens, non, inquit, iustificabitur homo ex operibus legis. Corinthios quoque increpat dicens: nonne carnales estis et secundum hominem ambulatis? cum carnales eos dixisset, non ait 'secundum carnem ambulatis>, sed: secundum hominem, quia et hoc quid uoluit intellegi nisi secundum carnem? nam utique si culpabiliter quidem secundum carnem, laudabiliter autem secundum hominem ambularetur, id est uiueretur, non exprobrans diceret: secundum hominem ambulatis. agnoscat homo obprobrium, mutet propositum, uitet interitum. audi, homo; noli secundum hominem ambulare, sed secundum eum, qui fecit hominem; ab eo, qui fecit te, noli deficere nec ad te.